|
Examples of Letters Written in Latin by Fr Thomas Crean O.P. If there is to be such a thing as Christendom, it is desirable that it should have a common language. Latin was once this language, and there is no reason why it should not be again. As it is no one's mother tongue, it places all who use it on an equal footing.
Letter No 1 Inter molestias et aerumnas quae mortalibus instant, haud levissima videtur disiunctio ac separatio amicorum. Quod multipliciter accidere posse, quis est qui nescit? Aliquae enim puerilis cuiusdam generis sunt amicitiae. Quae plerumque ipso temporis cursu, quodam digressu animorum, sine vi aut rancore dissolvuntur. Deponuntur, inquit Cicero, una cum toga praetexta. Respicimusne tamen et has coniunctiones oblitas, haec puerorum foedera, immoti penitus animoque intacto? Alios dividit Fortuna. Sint iuvenes duo unicae animae, alter ingenio moribusque alteri mutuo placens, in rebus divinis humanisque valde consentiens. Diceres quidem iungere animos nexum inviolabilem, immutabilem. Venit tamen dies ubi victum quaeritatum hic abit urbem in aliam, in aliam ille. Uxorem postea uterque ducit, domum familiamque condit. Statim ergo obliviscitur amicus amici? Minime: sed seiuncti vivere discunt quibus omnia antehac communicabantur. Novis coaptant se sociis, progrediuntur diversi per vicissitudines vitae. Demum chartulis tantum die Christi natali salutant invicem, uxore forsan instigante. Dissensione separantur aliqui. Ne eas sane cogitemus simultates quae in pecunia sordidissima vertantur aut cupiditate honorum. Dignine umquam magno amici nomine, qui ob huiusmodi burras rixentur? Meditor potius ipsum honesti ardorem dividentem probos, id quod nonnumquam accidit rei publicae vel Ecclesiae studentibus, de consulendi tamen ratione dissentientibus. Heic animi quanto excelsiores vel puriora proposita, tanto interdum apertiora dissidia, altiora sunt vulnera. Etiamsi amicitia post sarcietur, quomdo pristina iucundaque instaurabitur inter se loquendi libertas? Dicet quispiam: ‘Rem auges - multi inveniuntur familiares qui haec devitant pericula, quibus crescit in dies usus consuetudoque mutua’. Fateor, laetor. Attamen, felices, qui amicitiae inimica sic effugistis, inimicum vincetis ultimum? Haud temere profecto ita est mors appellata. Separatio nonne perfecta, umbrâ cuius alii digressûs diri redduntur? ‘Tristia narras’ – immo tristissima certe, si locus solus propriusque amicitiae exstat orbis terrarum. Sed inter sapientes reperiuntur qui hunc orbem nostratem nonnisi officinam amicitiae quamdam confirmant. E quibus unum, quaeso, auscultetis de amicorum societate utique disserentem: “Hac in vita”, inquit, “non ipsis praesentibus fruimur, sed futurarum rerum quasi expectatione et umbrâ”. Letter No 2
E somno transitus Expergiscimur aliter alii. Agricolae enim et qui in fundis versantur saepius galli cantu somno solvuntur. Quos haud scio an felicissimi sint inter homines, cotidie nempe ab illo vocati suscitatore quem Natura ipsa statuisse videtur. Urbani vero et opppidani plerique aliquo excitabulo utuntur artificioso, prope lectum servato. Quorum genus multiplex, singulorum dormientium accommodatum salivae. Has inter machinas suscitatorias, primum quidem locum tenet horologium tintinnabulum sonans. Tralaticia enim est res, adhuc multis laudata. Nec mirum: instrumentum inter omnes efficax, ut arripiat mortalium animos confestim e somniis, vi et dira concussione. Sed teneris delicatisque vix est eius clamor ferendus. Hi ergo, dulciori optato suscitatore, a radiophonio in terram viventium mane solent excipi. Quorum alii libenter dant aurem cantoribus vel citharistis; alii, quadam singulariori voluntate affecti, sermones moderatorum rem publicam vel diurnariorum hauriunt expergiscentes. In nonnullis autem domibus religiosis, invenitur hebdomadarius, qui dicitur, cuius est fratres vel sorores ad laudes divinas mane provocare. Quod munus exercet vel pulsando campanam vel ostiatim ad singulas cellas dormientes vocando. Quodam conventu in Francogallia parum temporis degebam ubi sonitum est tali tintinnabulo qualem vaccae in montibus portare solent. Quantus fragor! Etiamnunc audio… Sunt et qui tam graviter dormiant ut ne multiplicatis quidem horologiis e somno liberentur, quod terrori est eis, si postridie oportet horâ surgere certâ, fortasse ad aeroplanum capiendum vel uxorem ducendum. Homo ergo istiusmodi, si tales angustias vult re vera effugere, quemdam amicum arcessat pium qui, pretio mediocri soluto, urceolum frigidae super vultum dormitantis effundat benigne. Denique sunt qui, omni huius mundi spreto auxilio, ope tantum divinâ hac in re confidant. Olim ad illum Italiae venustissimum lacum qui Garda appellata factus sum obviam cuidam mulieri sanctae. Quae mihi obtestata est sibi numquam esse opus horologio suscitatorio. Cum enim volebat horâ praefinitâ surgere, dixit se animas tantum sanctas vesperi rogare, illos scilicet spiritus qui ignibus purgantur post mortem ignotis, ut expergefacerent ipsam mane mature. Aliquisne simplicitatem riserit? Numquam e lecto illa sero surrexit.
|